Italiano
POMPEII  
English

ARS POMPEIANORUM

FORMA URBIS

CIBUS

MERCATURA

LUMINA  PICTA



tertio.gif (1195 byte)

De tertio genereProbabiliter Augusto imperatore "Tertium Genus" picturae Pompeianorum in consuetudinem venit et usque ad Claudi aetatem (XXXXI - LIV p. Ch. n.) mansit. Pictores qui hoc genere usi sunt spatiorum profundum neglexere et structuram raram ac levem, hastae gramineae similem, secundum vanam architecturam in pariete describebant. Cum Romani XXX anno a. Ch. n. Aegyptum cepissent, partes Aegyptii ornatus huic generi pingendi mistae sunt. Parvae scaenae ad argumenta varia in mediis tapetibus pingebantur, quae domuum muris suspendebantur, sicut Domi Marci Lucreti Frontonis videre possumus. Antiquissimi prospectus in muris picti aliquando parvi erant, sed illi ex tertio genere minores ac saepe emblematorum similes. Artifices picturas formis atque ostiolis includendas et in loculamentis collocandas efficere solebant. Inter picturarum statumina marmor erat; Museum Neapolitanum puellarum imaginem ludentium pila in marmore delineatam continet. Hoc opus Pompeianum ab Alexandro Atheniensi, fortasse huius descriptionis aut exempli, ex quo imago trascripta est, autore, obsignatum est. Exemplum probabiliter ad finem quinti saeculi a. Ch. n. pertinebat, quoniam muliebres vestes opacae de Plini affirmatione, Apollodorum, artificem Atheniensem, illo tempore, ante CD a. Ch. n., varietatem umbrae invenisse, admonent.

Pergitur


                        


De Quattuor generibus picturae Pompeianorum

PM2.JPG (7341 byte)

De primo genere
De primo genere

De secundo genere
De secundo genere

De tertio genere
De tertio genere

De quarto genere
De quarto genere