Italiano
POMPEII
English

ARS POMPEIANORUM

FORMA URBIS

CIBUS

MERCATURA

LUMINA  PICTA



quarto.gif (1262 byte)

De quarto genereAnte tertium genus relictum varia genera pingendi, quae ab quinquagesimo anno a. Ch. n. usque ad urbes Vesuvinas dirutas simul vel deinceps in usum conversa sunt, ante et post terrae motum LXII p. Ch. n. atque Domum Auream Neronis aedificatam (LXIIII - LXVIII p. Ch. n.), inveniri coeperunt. Cum quarti generis picturae ultimos annos ante Pompeios dirutos effectae essent, eae plures quam picturae antecedentium generum manserunt. Quidam investigator saltem septendecim bonos artifices quarto genere simul pinxisse affirmat, quod Domus Castoris et Pollucis picturis confirmari videtur. Huius temporis pictores secundi generis architecturae argumenta, urbium atque aedificiorum prospectus, ut amoenum portum sole collustratum ex Stabiis visum, imitabantur. Structurae pictae autem saepe imaginariae sunt et scaenarum admonent. Unus ex Domus Menandri dominis studiosus spectaculorum erat, quandoquidem perystili aedicula Menandri imaginem, fabularum scaenicarum scriptoris circa CCXC a. Ch. n. interiti, ex nomine agniti in veste et volumine, quod in manibus habet, scripto, continet. Totus Domus Pompeiani Pinari Cerialis paries Tragoediae Iphigeniae in Tauride scaena Euripidis pictus est. Fabulae vetustae etiam tum artificum Pompeianorum et Herculanensium, qui exempla Graeca ad ultimos quattuor saeculos a. Ch. n. pertinentia licenter imitabantur, animos concitabant. Operae huiusmodi saepissime sine artificis nomine sunt, cum Lucius se varias scaenas, ut Pyrami et Thisbes scaenam, Domi L. Tiburtini pinxisse affirmet. Pictor habilior sed incognitus scaenam, lucum et umbrarum concordia et humanitate et modo et profundo spatiorum simulato plenam, Herculis cum Telepho et Satyro, qui studii puerorum imaginum declaratio est, in Basilica Herculanensi depinxit. Scaena Persaei et Andromedae molli splendore picta dulcem condicionem exprimet. Descriptiones Penthei a Maenadibus dilaniati et belli Troiani exuberantes sunt. Scaena Iphigeniae sacrifici ex Domo Poetae Tragici et ea Achillis Briseidem reddentis angore plenae sunt. In Ulixis et Penelopae descriptione peregrinator uxoris visu turbatur. Formarum plenitudines et vultus harum picturarum paucis lineis ex colore adumbratae sunt. Propensio ad album et nigrum pictura ultimos annos hius generis se confirmavit, ut Domi L. Tiburtini et Domi Vettorum. Illo tempore Pompeiis argumenta Aegyptia, plantae et animalia exotica, sicut Domi Marci Lucreti Frontonis et Domi Luci C. Secundi, et gradu deteriori multi ornatus simplices denuo pingebantur. Domus Cervorum Herculanensis ab cervorum canibus impugnatorum scaena, qua praeclaro opere et concitatione plena est, nomen cepit.


                        

 
De Quattuor generibus picturae Pompeianorum

PM2.JPG (7341 byte)

De primo genere
De primo genere

De secundo genere
De secundo genere

De tertio genere
De tertio genere

De quarto genere
De quarto genere