



|
|

Lucrum est felicitas: hoc dictum in muris Pompeiorum repertum est. Pompeiani enim inter II
et I saeculum a.Ch.n. industrissimi erant. Nono quoque die Pompeis, ut in locis proximis,
mercatus habebatur, initio probabiliter in regione qui forum circumdabat, sed ab II
saeculo a.Ch.n. etiam in Via Copiae tabernis et cauponis referta. Mercatores maxime
fructus arborum vendebant. Vettii fratres multa vina proferebant, quod picturae eorum domi
repertae confirmant. Vinum cauponarum in magnis urceis fictilibus, qui frigidum illud
tenebat, conservabatur. Autem multae cauponae praebebant calidum, Pompeianis exquisitum.
Quaedam etiam conclavis praeditae, in quibus clientes poterant sedere, edere, et adesse ad
spectacula. Plurimi cibi in tabernis et cauponis comesti e ruribus suburbanis provenibant,
quae oleum, vinum, fructus, olera, et frumentum suppeditabant. II saeculo a.Ch.n. oleae in
Campania late cultae sunt. Molae oleariae e saxo Vesuvii constabant ex duabus rotis
transtro ligneo coniunctis quod super cardinem ferreum in labro infixum rotabant. Mola
quoque ad frumentum molendum adhibita erat et constabat ex lapide cavo in secundo lapide
posito. Frumentum in primum lapidem summum infundebatur, qui, duobus transtris asino et ab
servis impulsis rotando, inter duos lapides traduceret atque moleret. Frumento farina
facto panis parabatur. Saepe pistrinae praeditae molis, spatio ad farinam desperendam,
furno cocturae, et loco ad panem vendendum. Multi Pompeiani, et Campani ut Samnites ante
eos, lanam, quae lavabatur, ducebatur ac tingebatur, facere solebant. Texta soda, cinere
et urina hominis, quam ambulantes effudere in vasis ad hoc ipsum in muris appensis,
conficebantur. Lana in aceto madefacta et pressa coacta fiebat, quae maxime quaerebantur
ad pilea, amicula, ac tegumenta texenda. Macellum latum spatium erat quod tabernas,
aediculas, tabernam argentariam, et piscatorium continebat cum multi Pompeiani piscatores
essent tamquam Herculanei, ubi retia et hami reperta sunt. Pictura in larario Pompeiorum
inventa effigit naves piscatorias navigantes in amne (probabiliter Sarno in multis domibus
Pompeianis venerato). Portus fluminis forsitan maxime idoneus ad piscandum erat.
Confirmatum est inter Pompeianos unguentarios et florum et alli agricolas fuisse.
Pompeiani quos fructuum loci paenitet mercem invectam, ut lucernas ab Italia superiore,
vasa Gallica et Hispana, vinum et oleum ab Hispania, Sicilia, ac Creta, emebant. |

|
|







|