Situs Latine
scriptus a Plinio Gracco





E-Mail |
|
Pompeii super clivium antiquissimae eruptionis causa ortum non longe a
meridionali declivitate Vesuvii montis constitutae sunt, circiter CIV pedibus in
altitudinem super aequora maris ac brevi spatio ab ostio Sarni fluminis distantes in
amoeno loco aetate Romanorum a Seneca quoque laudato.
Temporibus antiquissimis in illo tumulo hominum vita et fontium et fluminum inopia
impedita est, etiam si aliqui pagi in finitima valle a Sarno flumine rigata octavo saeculo
a.Ch.n conditi erant, ut multa sepulcra praebent.
Certe Opici Pompeios constituere, sed dubium est ne nomen ipsum urbis ex lingua Graecorum
an Opicorum mutuetur. Ab originibus fortunae civitatis e loco proximo mari manaverunt;
namque Pompeii interioribus civitatibus Campaniae porto functi sunt, aemuli Graecorum
urbium orae maritimae.
Scilicet Opici a Graecorum principatu artibus moribusque se subtrahere non poterant, cum
pateret usque ad peninsulam Surrentinorum in sinu Neapolitano complectens etiam Capreas
atque Aenariam insulas.
Graecorum principatus orae maritimae Campaniae vero mox impeditus est imperioso et maximo
populi Etruscorum progressu, qui et Pompeios ceperunt. Illo tempore enim Apollonis templum
et thermae Stabianae dictae aedificata sunt.
Quinto saeculo a.Ch.n. Samnites paulatim at continenter de montibus Appennini descenderunt
donec cunctam Campaniam, praeter Neapolim, ceperunt et ad unam auctoritatem coegerunt.
Temporibus illis Pompeiis fuere conspicuae mutationes architectura atque forma urbis quae
factae sunt a Samnitibus in exemplum rationis aedificandi Graecorum. Deinde secundo
saeculo a.Ch.n., cum imperium Romanorum in regionibus circa Mediterraneum mare positis
favisset mercium expeditionem, civitas divitias suas multum amplificavit maxime effectione
et exportatione vini oleique.
Haec fortuna maxime favit incremento aedificiorum publicorum privatorumque. Illo tempore
Iovis templum et Basilica in Foro aedificata sunt et domus Fauni, quae praestantissima
fuit inter omnes magnitudine atque splendore.
Res domestica perdiu floruit; novae et magnae aedes publicae, sicut Amphitheatrum et
Odeion, constructae sunt.
Novae familiae Augusto faventes Pompeiis eminent aetate principis, quorum testimonia
Eumachiae aedificium et Fortunae Augustae templum sunt.
Calamitosus terrae motus ingentissima damna urbi tulit LXII anno p.Ch.n. Subsequentibus
annis Pompeiani in immanem restitutionem civitatis institerunt usque ad perniciosam
Vesuvii eruptionem a.d. IX kal Sept. LXXIX anno p.Ch.n., cum Pompeii densa lapillorum
cinerumque pluvia plene sepulti sunt. |
Plinius
omnibus linguae Latinae peritis,
|
|







|