




|
|

Primum genus in aedificiis et domiciliis a Samnitium aetate, h.e. ab CL
anno ad XXC annum a. Ch. n., usatum imitatio marmoris varii, alabastri vel porphyritae,
est; dicitur "Genus Crustae": in hoc genere imitationes colore rubro et nigro et
flaventi ornamento subiacenti factae comprehenduntur, qui iocundam colorum diversitatem
cum formis geometricis constituunt.
Pompeiis primum genus pingendi, quod in Basilica et Iovis templo et Domi Fauni invenitur,
ordinatum ac simplex, ex artificibus Graecis et vasis figuris rubris in superficiebus
nigris pictis nascetur. Hoc genus a Mau, studioso Germano qui primus picturam antiquam
composite consideraverat, "Primum Genus Pompeianum" appellatum est. Picturae
huiusmodi Pompeianae et Herculanenses parvas architecturae partes, velut pila ad spatia
dividenda, continent. Postea in "Saecundo genere", ad ultimas tres quartas primi
saeculi a. Ch. n. pertinente, architecturae partes praevalent. Admirabilium picturarum
series ab Villa Publi Fanni Sinistoris provenentium, una ex pluribus villis apud Nemus
Regale, summus gradus huius generis progressu est. Hae picturae, quae nunc in
Metropolitano Museo Artis ex Nova York sunt, subtilibus columnis faciem loci porticibus
circumdati conclavi dantibus dividebantur. Non est dubium quin multae picturae scaenarum
imitationes ad ludos scenicos pertinentium, de quibus etiam Vitruvius narret, sint.
Comparationes cum Campania solum conici possunt, sed notabile est quod Neapolis histrionum
sedes magna erat. Plinius Maior Romae scaenam pictam esse rettulit, probabiliter harum
picturarum similem. Ea, ab Appio Claudio Pulchro anno IC a. Ch. n. facta, domorum tectorum
aspectus continuisse dicitur tantos veri similes, ut volucres quoque illi se applicare
niterentur. Graeci et Romani prospectiva utebantur ad spatiorum profundum pictura
simulandum.
Pictor Pompeianus argumento appropinquare ac hortos clientibus dilectos minute pingere
solebat. Hic, ut pictores architecturae argumentorum, scaenas imitari videbatur;
celeberrimae picturae huiusmodi quae manent, scilicet descriptiones virides argumenti
silvestris ab Villa Liviae apud Saxa Rubra provenientes, quae in Museo Patrio Romano
servantur, ad tempus inter XL et XXV annum a. Ch. n. pertinent. Sed etiam Pompeiis illae
picturae abundabant, cum et visiones quietas Domus Pomari, quae "verdures"
praesagiebant, Gallorum et Belgarum aulea, et vividas ferarum exoticarum visiones
complecterentur. Secundum propositum ut picturae conclavium finibus respondendae essent,
hortorum parietes floribus, fruticibus, et animalibus pingebantur, quo horti ampliores
viderentur. Argumenta naturalia bene picta sunt, cum miri exitus efficierentur, qui suave
sensum frigidum movebant. Sed florum fructorumque coronae iam saecundo saeculo a. Ch. n.
Pergami eius imperi arte luxuriante pingebantur et sculpebantur. Praeterea Demetrius
pictor Graecus, Seleuci filius, qui anno CLXIV a. Ch. n. Romae fuerat, "Pictor
Prospectuum" (topographos) primus, quod sciam, appellatus est. Volucres inter frondem
salitantes, ardeae inter arbores Punicas, et aves, quas horti Pompeianorum vero
continebant, parvi labri ad balnea sua destinati margine residentes effinguntur. Pictores
animalia mortua, ut volucres et pisces, cum oleribus ac fructibus pingere solebant.
Descriptiones inanimorum Pompeianae et tabernarum signa quoque ex celebre pictore Graeco
orientur, qui saeculo III a. Ch. n. argumentorum vulgarium, ut tonstrinarum, sutorum
tabularum, asinorum et ciborum, repraesentationibus se tradebat. Aliqui tectores Pompeiani
autem saecundi saeculi p. Ch. n. miros exitus figuris humanis, exempli gratia tribus
magnis parietibus ad argumentum religiosum pictis in triclinio Villae Mysteriorum,
consecuti sunt. Haec opera tectoria, quae initiationem sacris Baccheis effingunt et
dignitatem, impetum, terrorem, incitationem exprimunt, ab amissis exemplis Pergamensis
proficiscentur; robusta compositio ad parietes villae pingendas adhibita sic mira est,
quae antiquae picturae maximum testimonium, quod maneat, iudicata sit.
Dubium est quin ea ad Caesaris aetatem (dimidia parte primi saeculi a. Ch. n.), an initium
regni Augusti (XXXI a. Ch. n. - XIV p. Ch. n.) pertineat.
|
Pergitur

|
|


De primo genere

De secundo genere

De tertio genere

De quarto genere
|