



|
|


Pompeii in superficie fere CXVIII herediorum patebant et circiter viginti milia incolarum
habebant. Ordinata forma urbis ex Hippodamo Milesio architecto Graeco oritur, sed ad
severam collocationem secundum angulos rectos se non conformat neque insulae semper
aequales, ut operibus Hippodami fere, sunt. Deficientes ordine, tamen Pompeii primum
exemplum architecturae urbis Italicae ex disposito. Architecti et adumbrantes et
aedificatores maxime Nerone imperatore propter terrae motum LXII anni p. Ch. n.
laboravere. Namque ultimis septendecim annis ante eruptionem Vesuvii, non modo ut fines
Pompeiorum propagarent sed etiam ut restituerent aedificia terrae motu diruta, invitati
sunt; in quo facendo multum tempus consumpeverunt atque omnem operam non complevere, cum
eruptio aedes publicas abolevit. Visitatores de angustiis plurum viarum Pompeianorum saepe
mirantur. Quae circum VII vel XII vel XV pedes latae erant, et latissima inter omnes
quinque passuum. Ab utrisque viarum principalium lateribus margines sunt, inter quas, cum
aquae pluviae fluerent, saxa collocata ut pedites transire viam possent. Fontes ex
lapidibus sculptis in multis viarum angulis inveniuntur, labra saxea rectagoni formis
impendentes. Aqua in fontes et multa aedificia tubis plumbeis subter margines viarum
dispositis de grandibus cisternis pervenibat, in quas ea aquae ductu e Serino, apud
Abellinum, interiorem Campaniae urbem, fluebat, circiter XVIII miliaria a Pompeis
distante. Pompeiana moenia, quattuor quidem temporibus constructa, sunt ex iis maximis
munimentis urbis Italicae ante Romanos quae remanent. Secundo saeculo a. Ch. n.
munitionibus ultra confirmatis, cento quasi anno duodecim turres postremo adiunctae sunt.
Pompeii septem portas habebant, quinque ex quibus cum insignibus viis externibus
coniungebantur. Magna sepulcreta extra moenia patebant, quandoquidem intra moenia
sepulturae interdicebantur. Rationes cum inferis intimae erant; aliquot sepulcra maxima
tricliniis et culinis quoque praedita erant, ad epula annua in testamentis eorum provisa,
qui illic sepeliebantur.
|

Pianta generale su Pompeiruins
|
|







|