



|
|

Ex residuis cibi in carbonem redacti intellegitur Pompeianos maxime herbas, poma et panem
edisse. Herbae et poma cum oleo in tabernis tanta veniebant, ut Romani a Plauto
"edones herbarum" appellarentur. Brassica Pompeiana ex singularibus Pompeianorum
erat. Plinius Maior circiter M plantas edules generatim distribuit: aliquot species
lactucae, cichoreum, cepicia, alium, rapa, ocimum, carotas, nasturtium, porra, melones,
pisa, cicera, erva, nuces, iuglandes, amygdala, et mala, granata, cydonea mala, pira,
uvam, ficos et pruna. Quibusdam annis ante eruptionem cerasus, armeniaca et persicum
Pompeios importata sunt.
Olera ad hibernum in muria vel aceto condiebantur, cum poma siccarentur ac in melle
mergerentur. Panis, qui iam secundum saeculum a. Ch. n. coquebatur, constabat ex hordeo et
frumento meliore quam tritico virorum priscorum. Panifices Pompeiani decem quidem species
panis e furno ducebant, et crustam canibus quoque. Pompeianis salsamentum densum et
asperum maxime placebat, quod praeparabatur sardinarum viscera cum frustis et ovis piscis
et ovis gallinaceis miscendo. Haec mixtura, cum pista ac mixta diu esset, soli exponebatur
vel in calefacto loco ponebatur.
Postea iterum pingebatur quod pulticula uniformis fieret. Postquam sex hebdomadas
fermentavit, "liquamen" in fundo cistae perforato collocabatur, per quem
"hallec" vel "faex" colavit. Autem quod in cista manebat salsamentum
completum, "garum", erat, ex nomine graeco piscis ab orientalibus adhibiti ad
praeparandum illud.
Praeterea complura salsamenta dissimilia erant, quorum optima "garum excellens"
et "gari flos flos", ex ventre thynni, scombro et murena deducti, cum
"hallec", salsamentum pauperum, etiam ex aphyes pulpa deduci posset.
"Garum" aliquando aqua diluebatur vel herbis condiebatur, fortasse propter
foetorem, qui ab M. Valerio Martiale notatus est. Hoc salsamentum cum suilla vino cocto
madida adhibebatur ad isicia Pompeiana praeparanda, quae postremo coquebantur in vino cum
foliis laureis cocto. Pompeii noti erant etiam quia casei, et fumosi, ovilli et vaccini
premebantur.
DE MORIBUS ALIMENTARIIS
Romani diluculo facere "ientaculum" copiosum ac praesertim carne constaturum
solebant. Circiter meridiem familiae "prandium" comedebant, tenue cum piscibus,
ovis, leguminibus et pomis. Decima domum revertebant cenae, primae omnium pastuum.
Convivae ab ioculatoribus, saltatoribus, et musicis in triclinio tenebantur, sicut refert
Plinius Iunior in libro nono, epistula septima decima. Caesare imperatore convivae in
tricliniis accumbebant. Cena "gustatione" incipiebat: ovis, lactuca, ostreis cum
vino ac melle ministratis. Inde dua vel tria fercula cum omni carnium genere
ministrabantur, deinde dulcia et poma. Post cenam aliquando intemperate bibebant ab
"arbitro bibendi" impulsi, qui tesserarum iactu eligebatur ut vina ministranda
eligeret atque capacitates ac numerum poculorum statueret. |

|
|







|