



|
|

Domus tectoriis, Pompeiorum singularibus, plenae erant. Varietas generum pingendi sicca
divisone in partes coloratas, scenis architecturae tum simplicibus tum multiplicissimis,
prospectibus prorsus imaginariis, puris parietum ornatibus ostenditur.
Picturae figurarum semper fere exemplares ex aliis exemplis praestantissimorum operum
Graecorum, quae amisae sunt. Exquisitum est quae Pompeiorum, Herculani, Stabiarum picturae
putari possint Graecorum, Campanorum, et Samnitium. Eae vere trium populorum sunt atque
quaedam species ante in Campania quam Romae cognoscebantur, etiamsi Romanorum imperium
ingenium in Campaniae artifices concitaturum esset.
Pictura ad tectorium in applicando duas vel tres inductiones ad parietem consistet, in
quibus prima manus pingitur. Cunctis siccatis ornatus adiunguntur. Pigmenta maxime terrae
coloratae, ut Ochrae, et metalla, sicut sal aeris, sunt. Ad maiorem colorum splendorem
superficies pictae aliquando glutine ac cera vestiebantur.
Perdiscere hoc genus picturae non facile erat, quia magna velocitas pictori opus erat ut
pingeret dum inductio umida manebat.
Picturae Vesuvinarum urbium in quattuor genera vulgo divisae sunt, ad varia tempora
pertinentia. Haec descriptio varietatem generum pingendi inconvenienter effingere putatur;
ea in hoc situ ostenditur quandoquidem descriptio melior non est, quae in futurum
excogitari poterit.
|
De quattuor
generibus picturae Pompeianorum

|
|



De primo genere

De secundo genere

De tertio genere

De quarto genere
|